- JEMIMa
- JEMIMaHebr. Gap desc: Hebrew maxima natu siliarum Hiobi, quae ipsi post afflictionem in pristinum statum restituto natae sunt, Hiobi c. 42. v. 14. sic dicta quasi diurna, vel diei instra, eo quod formosa erat instar diei, vel quod nata diurno tempore, patre emerso velut ex profunda miserirum nocte et tenebris calamitatis, Idem c. 19. v. 8. cuique iam dies gratior illuxisset, H. Grot. Annot. ad h. l. Ab ea nomen videtur accepisse terra Iemama, vel Iamama, sita in Arabiae Fel. parte Sept. qua Desertam spectat, hinc Arabum excursionibus maxime exposita, ut observat Geographus Arabs: qui addit, patere viam per deserta a Iamama ad Bostram in extrema Idumaea. Nisi malis, aliam hoc nomine deinceps inter Arabes inclito, quo ad istius exemplum illustres feminae appellari sunt solitae, nomen regioni imposuisse Certe idem Auctor Geographiae Nubiensis Clim. 2. Part. 6. dictam omnino vult terram Iemama, ab antiquissima Regina, cui nomen Iemama fuerit sollenne istis temporibus, illisque in locis imperâsse feminas, ut de Aethiopibus, Sabaeis, Saracenis observant eruditi, refert. Etiam multum affinitatis cum quadam ex Gentilium Dianis habuit haec Iemima, femina et paternâ virtute, et formae venustate, et amplissimâ hereditate, in Or. haud dubie percelebris. Namqueet nomen utrobique idem, cum et Diana Graecis Η῾μέρα dicta sit: nec sedes aliena, cum et Dianam Persicam finxerint, et quae vagaretur circum Euphratem, i. e. versus Arabica, quam Persica. Agrestem quoque fecêrunt, montium, et nemorum custodem, i e. quae in Arabia Deserta, quam incultam credidêrunt, sedem habuerit suam. Formae etiam idem utrique decus, etc. Vide Frid. Spanh. Hist. Hsobi c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.